

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 11: Versus 5
Dixeruntque.Caecos et claudos et leprosos ad contemptum regis statuentes super muros, et dicentes quia prohibuerunt eum caeci et claudi.Mystice, David Jebusaeum de Jerusalem ejiciens, significat Christum daemones expellentem a cordibus fidelium, et ibidem mansionem suam statuentem. Jebusaeus enim interpretaturconculcatus,Jerusalemvisio pacis.Unde et discipulis suis ait:Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes,etc.[Luc. 10.]. Bene ergo in Regum scriptum est, quod ejectis caecis et claudis qui odiebant animam, David cepit arcem Sion, suamque civitatem vocavit, quia dum Christus malignos spiritus et turbam vitiorum de anima expellit, illuminans eam sapientia, merito arx Sion, id est speculationis et visio pacis vocatur, de qua recte dicitur psal. LXXV:Notus in Judaea Deus, et in Israel magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus.